- VANI
- VANIvulgari appellatione Magi olim dicti. Capitolin. in Marco, c. 14. Et vano cuidam, qui diripiendae urbis occasionem cum quibusdam consciis requirens, de caprifici arbore, in Campo Martio contionabundus, ignem lapsurum finemque mundi affore diceret etc. Et certe Magica ars non tam ars, quam vanissimi cuiusque ludibrium, Curtius, l. 7. c. 4 Graecis hinc Μαγηκὴ κοβεία, qui et παίγνια illorum praestigias, utiludos Arnob. adv. Gentes, l. 1. vocat. Vide supra verbô Ludere. Sunt tamen, qui in Capitolini loco plano legant, uti supra vidimus ubi de in Ciconiam verso. At qui proprie Vani dicantur, docet A. Gellius, l. 18. c. 4. Non autem postea ex Apollinari didicimus, Vanos proprie dici --- mendaces et infidos, et levia inaniaque pro gravibus et veris astutissime componentes. Neque tamen plane satis. Vani enim saepius, qui morbô quôdam et ingenitâmentiendi voluptate, ut ait Tertullian. Apologet. c. 7. mentiuntur; quam qui mendacia astute componunt: etsi neque his omnino ars sua deest. Sed quia sine proposito mentiuntur sunt saepius vani, leves inconsiderati, ac simplices. Cuiusmodi Q. Curius, cuius ἦθος sic describit Sallustius, Coniur. Catil. c. 23. Hinc homini non minor vanitas, quam audacia inerat, neque reticere, quae audierat; neque suamet ipse scelera occultare prorsus neque dicere neque facere quidquam pensi habebat. Denique Vani sunt, qui μάταιοι Graecis, quod μάτην, et Genio tantum suo morem gerentes mentiuntur, Aristoteles, Nicom. l. 4. c. 7. quales Lucianus in Philopseud. describit, quibus scil. mendacium ὄψον, quomodo eleganter κακαγορίαν κακαγόρων ὄψον vocat Pindarus. Quales et plani ii qui nullius lucri causâ, sed ut stolidae credulitati imponant modo, mendacia comminiscantur, ut observat Celsus, contra quem Origenes scripsit etc. Vide Desid. Heraldum ad Arnobium l. c.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.